platyasmus
platyasmus, -i, m.breite Aussprache: SCALIGER-JC ling Lat 14 In quantitate autem error per excessum: labdacismus, cum crassius ponitur, ut diximus: llocus, pro locus; sic metacismus, cum m mugiunt; sic in vocalibus platyasmus, cum hiatu vasto putant gravitatem afferri actioni. LIPSIVS-J pronunt 11 Sonum eius diphthongi oe uerum ... non uidi, qui uiderit. Nam qui Graecae linguae pronuntiationem instaurarunt, crasse pleneque eam sonare uolunt, ut Gallorum moy, toy, soy. Non mihi probant uiri probissimi. Primum, quia nimis expressus ille sonus, qui ex diphthongorum ingenio debeat esse confusus. Deinde, quia non exprimat eum ullo modo aut assequatur oe Latinum. Quomodo enim ex o et e platyasmum illum elicias?

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, platyasmus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 28.07.15

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.