gry, grii
gry (grii), subst. indecl.das Geringste: TEXTOR-I offic II p.363 Dion Alexandrinus in convivio probris cuiusdam loquaculi, et infamibus verbis multum lacessitus, maledictis nihil penitus respondit. Ceterum ubi rediit domum comitantibus plerisque et convitiorum contemptum suadentibus respondit "Ne Gry quidem" (aus Ps.Plutarch, De proverbiis Alexandrin. frg. 29). MORVS ep 15 p.66 (1515) Sed tamen dum has tam immensurabiles mensuras metitur, ad Aristotelis interim sensum ne gry quidem. NAOGEORG Iudas fol.14r ille vero mutus et ne gry quidem | Respondet. SPERATVS-P Luther ep 2134 (1534) propter fanaticos illos ne gry quidem responsurus. GRANADA-L cat p.338 Alexander autem neque ingemuit, imò verò ne gry ore extulit. ARCHIV univ Haffn 369 p.515 (1602) Nihil ultra, nisi me ipsorum inventis ne grij quidem detracturum. ARREBO ep 7 (1625) de vobis ne grij qvidem ... subdubitare et vacillare qveam.
lex.: ERASMVS ad 1,8,3 Μὴδε γρὺ φθέγγεται. i.e. Ne gry quidem loquitur, hyperbole item proverbialis apud Graecos, pro eo, quod est, ne tantulum quidem. Nam, Gry, minimum quiddam significat, aut sordes unguium rem videlicet vilissimam, aut vocet suillam: quam edere solent ii, qui gravantur sermone respondere, aut nomisma minutissimum.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, gry, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 12.09.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.