occento
occento, -are – 1) ein Spottlied singen: POLIZIANO misc II 30,8 Occentant enim ancillae et lusitant incessuntque cives obvios. VALERIANVS hierogl p.303 viatores enim eos nunc Pulterones, nunc Cornutos, nunc aliis atque aliis conviciis incessunt: illi contra, sive civis, sive magistratus, sive Rex ipse occentare coeperit, omne opprobii genus regerunt. VIDA rep 2,61,4 Cui optime maiores nostri in XII tabulis consultum esse volentes capite sanxerunt, si quis occentasset carmenque edidisset, quod infamiam alicui afferret, ut omnium indemnitati et securitati, honori atque existimationi cautum esset. GRONOVIVS-JF ep syll II p.570 (1638) Adde quod non unum aut alterum habebis, qui occentabunt tibi, sed greges advolabunt et pecora imperitissima, et quicunque volent se commendare magistris ad famelicam aliquam stationem in illo ordine nanciscendam, quaestionem istam agitabunt. – 2) vorsingen: BONFINI symposion 1,158 barbam Romano lepore demulcebam, saepe noctu hostium occentabam e media que culina educebam. BVDAEVS phil fol.41v amore enim ipsius insano correptus, perdius, vt dicitur, et pernox limen eius occentabam. KLOCKIVS-M ep syll I p.397 (1588) Verbum non sinit addere importunus flagitator, et jam minatur occentaturus ostium. TAVBMANN melod p.275 Verum hanc, ante tuas profectiones, | Occento tibi iure cantilenam. PICCART observ III p.54 jam illi merita sua occentant, meritisque minas addunt. GROTIVS-H ep 3856 (1638) At Licestrius veterem occentabat naeniam de duplici foedere. BALDE ecl p.160 Solaque desertis regnabit noctua tectis; | Iam non ex vano dirum Mortalibus omen, | Sed mortis veros occentatura pavores (Unglück voraussagend).
lex.: PEROTTI ccopiae 5,121 Item occino et occento et occentus. Est autem occinere siue occentare conuitium facere et quasi contra canere, quod hoc cum canore quodam fieri consueuit, ut procul possit audiri.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, occento, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 27.08.12

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.