numeratiuus
numeratiuus, -a, -um – 1) die Fähigkeit zu zählen besitzend, sich mit Zahlen beschäftigend: CVSA glob p.112 (1463) Anima igitur nostra rationalis merito dicitur, quia est vis ratiocinativa seu numerativa sive discretiva ac proportionativa, in se complicans cuncta, sine quibus perfecta discretio fieri nequit. REGIOMONTANVS or Alfrag p.136 (1464) Quamobrem ad secundum mathematicae genus veniendum censeo quod veluti a numero solet denominari, ita in numerorum contemplatione perpetuo versatur: ἀριθμός enim graece, numerus latine dicitur, unde ἀριθμέω id est numero et inde ἀριθμητική quasi numerativa nuncupatur. MITHRIDATES-F expos num p.106 (1486) Et hoc voluit intelligere Abraam pater noster in libro sepher iesire quando dixit numerativus numerare et numerabile indicant omnia. – 2) abgezählt: REGISTRVM municip Genev IX 20,153 p.276 (1523) De quatuor bendis, sciatur a capitaneo generali quanti fuerunt sodales et socii in adventu vestiti caligis et disploydibus, et tandem ille quatuor bende dividantur in quatuor vel quinque partes numerative et distribuantur peccunie. – 3) ein Multiplikand (einer größeren Zahl) seiend: SALINAS mus 1,7 Primus ergo et incompositus numerus est ille, quem sola metitur vnitas, vt ternarius, et quinarius, quorum sola vnitas est pars numeratiua, aut multiplicatiua, vel, vt recentiores dicunt, aliquota. Et ea pars dicitur esse numeratiua, vel aliquota, quae aliquoties sumpta, ipsum totum restituit: vt binarius est pars numeratiua senarij: quia ter sumptus senarium restituit.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, numeratiuus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 18.02.12 21.09.18

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.