indeclinabilitas
indeclinabilitas, -atis, f. – 1) Unabweichbarkeit: RVTHERFORD prov p.58 cum credant reprobi cum Iesuitis connexiones cum infortunatis hypothesibus ipsi Deo insuperabiles ... et Deum non posse ullo providentiae, aeternaeve, supremi figuli in lutum rationale, libertatis, aut gratiae potentissimae, dominio, plures convertere, quam convertit, aut liberas hominum voluntates suavi indeclinabilitate, quocunque vult, inflectere? == grat p.402 Quaestio enim est ... an non actio Dei in voluntatem ita ipsam flectat ut non possit non libere se flectere illuc quo Deus ipsam inclinat: nos vero è scripturis probamus necessitationem voluntatis à Dei motione quo indeclinabiliter permoveatur. Quaestio itaque praecipue est de indeclinabilitate actus liberi, quam, si quidem illi nobis tribuerent, physicae praedeterminationi valedicere parati sumus. – 2) Undeklinierbarkeit: COMENIVS op did II p.351 Numeralia cardinalia sunt indeclinabilia, a qvatuor ad centum inclusive. ... Indeclinabilitas haec Slavis incipit in Qvinqve, Germanis mox in tribus.
Lexicographica: TLL 0; ma. (THOMAS AQVINAS)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, indeclinabilitas, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 31.01.12

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.