decicornis
decicornis, -e – mit zehn Hörner (aus Apoc. 13,1 bestiam ... habentem ... cornua decem): GRETSER exercit p.22 Quid ex altera numismatis parte mulier decicorni, ut praedicantes loquuntur, bestiae insidens. == exercit p.39 mulierem illam septicipiti et decicorni bestiae insidentem, quae est ipsissima Lutheri haeresis. CONTZEN crud p.583 Duplex est Apoc. 13. Bestia, prima septiceps, decicornis, altera adiutrix primae, et assentatrix bicornis. Mihi probandum est nec Decicornem esse nostrum imperatorem, nec Bicornem esse Pontificem. GERHARD-J loc theol VI p.778 Quod autem decicornis illa bestia apud Iohannem denotet Romanam Monarchiam, colligitur ex eo, quod Apoc. 17. v. 9. septem capita, quae illi tribuuntur, explicantur per septem montes. CONTZEN pol p.821 Decicornem bestiam esse Imperatorem vel Imperium contendit Aretius. CLVVERVS hist p.293 dimoto a regnis mundi et in abyssum religato Dracone decicorne illo et septicipite, qui de septem Romae montibus decem persecutionibus ... Ecclesiam ... impugnaverat. PETAVIVS theol dogm IV,1 p.74 decem revera haeresis istius cornua, totidem eius antesignanos, et principes vocat Anastasius Sinaita, τὸ δικέρατον τῆς πλάνης, id est decicorne monstrum erroris. MATTHIAE theat p.407 Ergo per bestiam quartam decicornem Monarchia tertia Graecorum, vel regnum Seleucidarum intelligi non potest.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, decicornis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 06.05.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.