choriepiscopus, chorepiscopus, corepiscopus
c(h)or(i)episcopus, -i, m. – Chorbischof: AVENTINVS ann p.690 Eiusdem vrbis Archidiaconus siue, vt alii aiunt, Chorepiscopus. ERASMVS eccles p.53 Vicorum ac pagorum sacerdotes, arbitror in priscis canonibus appellari Corepiscopos. Nam scribendum opinor Chorepiscopos, quod χώρα Graecis interdum rus aut agrum declaret. CALVIN inst 4,4,2 Quod si amplior erat ager qui sub eius episcopatu erat, quam ut sufficere omnibus episcopi muniis ubique posset, per ipsum agrum designabantur certis locis presbyteri, qui in minoribus negotiis eius vices obirent. Eos vocabant chorepiscopos, quod per ipsam provinciam episcopum repraesentabant. MOLANVS canon p.201 Facile autem à quibusdam in clero Traiectensi, ubi chorepiscópi dignitas existit, erratum est, qui cum suae ecclesiae choriepiscopum esse dixerunt, quod non intellexerint, veros inter Belgas fuisse multos Episcopos, qui absque ullo titulo episcopatus ordinabantur, ut gentiles converterent. ALBADA-A ep Ackema 66 p.114 (1583) nam jam Saxo de Lauenburg choriepiscopus nomine capituli hostilia multa agere incipit.
Lexicographica: TLL (nur chorepiscopus; CANON., ISID., PALLAD., EPIST. pontif.)

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, choriepiscopus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 17.04.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.