deuterota
deuterota, -ae, m. – Verfasser von deuterokanonischen Schriften, (allg.) jüdischer Theologe: HVMMELBERG-M Vadian ep 328 (1522) Quid enim fidelibus cum superstitiosis? quid evangelistis cum deuterotis? BVLLINGER Daniel fol.16r Deuterotarum ergo, non veterum prophetarum erat illa doctrina. fol.98v Nec miraberis antiquitatis vocabulum neotericae tribui Deuterotarum traditioni, si cogitaveris hodie quoque veterem nucupari fidem et religionem non eam quidem quae ab apostolis accepta conservata est in primitiva ecclesia, sed eam potius, quae ab inclinatione doctrinae superioribus saeculis inolevit per traditiones humanas, nunc aute confutatur per praedicationem. PINEDA Salomon praevius p.167 Deuterotarum autem appellatio, qua Eusebius multae aenigmatum interpretandorum Magistros significari, ex vocis proprietate, tantum conuenit in antiquis illos traditionum doctores apud Hebraeus; nam deuterosis proprie est quasi secunda pars, vel secundus ordo. Quod nomen accommodatur ad traditiones illas, quae erant quasi secundariae leges, vt Hieronymus obseruat. ... Quare Deuterota erit huiusmodi traditionum doctor. ... Praepositos autem Synagogis sapientissimos Deuterotas et foedissimo operi ... delegatos Hieronymus loco citato scribit. Et Deuterotas dici Pharisaeos, quod essent eiusmodi traditionum magistri, aperte significat idem Hieronymus. SALMERO comm V p.236 Hoc Caietanus, et alii quidam existimant additum textui ... per Deuterotas quosdam secundarios Doctores, id est, Scribas et Pharisaeos. HEIDEGGER Trident I p.124 In Vetere Testamento nullus traditionibus fuit locus, quia Christus Iudaeos à Pharisaeis deuterotis, quos tamen agnoscit sedere in cathedra Mosis, ubique revocat ad Mosen et Prophetas.

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, deuterota, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 12.04.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.