intricatio
intricatio, -onis, f. – Verwicklung, Windung: BVRY-R philobiblon 8 post perplexas intricationes et scrupulosos causarum anfractus. SALVTATI lab Herc 2,10,10 p.119 Et quoniam diversa rei eiusdem assumptio etiam in eadem expositione continget, nolo quenquam hoc intricationi vel ignorantie deputare. TRAVERSARI ep ed. Mercati 3 p.25 (1438) obsistentibus intricatio<nibus,> perpetuis fere illisque ingratis et permolestis. ALONSO DE CARTAGENA eth p.177 honesti et boni distinctionem aliquibus uerborum intricationibus inuoluisse. POMPONAZZI fat 4,3 illae illusiones sive involutiones sive intricationes quae in hac materia communiter dici solent. BVLLINGER in Apoc p.96 Est autem inhibitio lectionis sacrae, fundamentum corruptae doctrinae, et intricationis conscientiae, et desperationis ex illa consequutae. BRAHE op VI p.230 Existimo autem hanc ipsam esse feram de qua Celsit. T. scribit, et aberratum ab eo saltem esse in nomine, tunc quoque proceritate, ob cornuum longitudinem et multifariam intricationem.
lex.: PEROTTI ccopiae 12,77 Ab hoc tero etiam fit intrico, quod significat implico; et extrico, explico; a quibus intricatio et extricatio, a quo inextricabilis insolubilis.
Lexicographica: TLL (1x, VVLG.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, intricatio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 31.03.11 14.07.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.