thesaurizatio, thesaurisatio
thesaurizatio (-isa-), -onis, f. – das Sammeln eines Schatzes: TRITHEMIVS op pia p.621 Sexto haec pulcherrima regio spiritus thesaurizatione iucunda dicitur atque verissima, quoniam quicquid per exercitium boni operis acquiritur, in simplicitate spiritus possidetur. PELBARTVS pomer sanct aestiv 33 Secunda utilitas thesaurizationis vel meritoriae accumulationis, ut patet ex praedictis verbis Magni Alberti. LVTHER colloq 2756 (1532) Adsunt signa in coelo frequentia, in terris tanta est aedificatio, plantatio, thesaurisatio, artes supra modum emerserunt, quasi mundus iam refloresceret. == colloq 3126 Ita cum prohibet thesaurizationem, non prohibet hoc magistratibus neque parentibus, sed ne putent suum regnum esse, quod habeant20 thesauros; alioqui patriarchae omnes periissent. BRENZ in Rom p.516 Impiorum ergò felicitas est thesaurisatio, non felicitatis, sed irae, indignationis divinae, internecionis, et perpetuae damnationis. IANSENIVS-C Gand. in concord I p.314 Hic verò dum ad thesaurizandum in caelo Dominus cohortatur, videtur specialiter de ea locutus thesaurizatione quae per eleemosynas fit.
Lexicographica: GEORGES 0, FORCELLINI thesaurizatio (PS.AVG.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, thesaurizatio, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 07.06.10

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.