porcellana, porselana
porcellana, -ae, f., -a, -orum, n. pl.Porzellan: SALMVTH Pancirolli rep II p.65 (1602) (tit cap. 2) De porcellanis. Superioribus seculis nunquam visae fuerunt Porcellanae. Sunt autem massa quaedam, ex gypso, ovo trito, putamine locustae marinae et aliis speciebus composita, quae si probè stipata et densata fuerit, sub terra in locum aliquem secretiorem reconditur, quem pater liberis suis ... designat. Atque ibi octoginta annos manet recondita, quo tempore elapso filii vel nepotes eam eruunt eaque rursum subacta et ad elaborandum idonea reddita, pretiosa illa vasa conficiunt, adspectu pulcherrima et tralucentia. CASELIVS-I ep Polon p.144 (1606) Mittebat poculum elegans materia porselanae. BORNITZ numm p.72 (1608) alios monetam ex Porcellanā candidā ... formare. BACON Atlantis p.75 (1624) Habemus etiam alias sepulturas corporum naturalium et materiarum ... in ipsa terra contigua ubi complura caementa condimus, ut Chinenses condunt porcellanam suam. == hist dens II p.295 in China habent mineras porcellanae artificiales, defodiendo ... massam quandam caementi ad hoc praeparati et proprii; quae post quadraginta aut circiter annos sepulta vertitur in porcellanam. GOTTFRIED Avity arch p.643 pocula fictilia vel Porcellana, uti vocantur, vel etiam lignea. VARENIVS-B Jap 23 (1649) fictili paterā seu scypho eleganti quales porcellanas vocant. MASEN spec ver p.977 (1681) pocula post haec ad figlina, murrhina - nos Porcellana dicimus - vitrea, crystallina, per omnem formam ... ducta.
Lexicographica: TLL 0; LATHAM ('porcelain 1622, 1626')

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, porcellana, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 04.01.10 24.03.11 04.09.17

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.