banausus, banausa
banausus, -i, o. -a, -ae, m. – der unfähig zur höheren Bildung ist: SANCTIVS DE AREVALO spec p.622 Quo fit ut ad mores male dispositi reddantur, quos Aristoteles banausos, id est, indispositos ad res intellectus uocat. REVCHLIN def c Colon sig.D3r antequam adversus me puerilibus allegationibus iuris et theologiae refertum et stipatum homo librorum imperitus et paulo ante banausus lanio, nunc vero vel saccularius in pistrino, vel salipensor Coloniensis suum illum famosum tractatum edidisset. MVSCVLVS in gen p.582 Nobis totus dies edendo ac bibendo consumitur, et potus catholicus non divitum modò, sed et Banausarum iam olim vinum esse coepit. == loc comm p.638 Solet hoc evenire in iis rebuspublicis, in quibus e media plebe leguntur in senatum homines: probi quidem, attamen plebeii et banausae, quos potentiores cives aegerrime pro magistratu suo agnoscere sustinent. MILTON op lat ed. Fletcher p.765 Ad academiam quereris inter alia quod "Banausi et Mechanici in pulpitam ascenderunt." Perdoctus tu quidem et idoneus, qui Banausos, et Mechanicos in pulpitum ascendentes insecteris, qui pariter atque illi grammaticae rudis, haud illis magis pulpitum declinare potes.
lex.: RHODIGINVS antiq p.565 sed et banausum indiem producunt, quo nomine artifices ueniunt, qui ignis adiumento opus conficiunt proprium.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, banausus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 01.09.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.