citrulus, citrullus
citrul(l)us, -i, m. – Kürbis: GAGVIN ep I p.191 (1468) itemque ficus, uvas passas, mala punica atque granata, melones peponesque, cucumeres et citrulos fert non omnis Hispania. PLATINA hon vol 1,21 Citrinus, quem nostra aetas a colore citrullum uocat, frigidos et noxios generat humores. GAZIVS iuvent p.221 Infrigidantia vero et phlegma multiplicantia, sunt omnia insipida et odore priuata ..., de fructibus Angurie citruli, cucumeres, cucurbite, cerasa. LVTHER ep 1120 (1527) Melones sive pepones crescunt et ingentia cogitant spatia occupare, idem et cucurbitae et citrulli, ne frustra missa vestra semina cogites. LONITZER nat I fol.15v Itali quatuor eius faciunt genera ..., quae ex viridi in luteum languescunt, Citreola, et tandem Citrula nominant.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, citrulus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 14.05.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.