ineptulus
ineptulus, -a, -um – dümmlich, eher untauglich: CALLIMACHVS epig 1,37,7 Vt misso studio seueriorum | Nugas illepidas ineptulasque, | Quas scripsi calamo licentioso, | Non duris nimium leges ocellis. FERNANDVS-Car Bostius ep 12 (1488) Id nimirum est, Arnolde disertissime, quod a tam crebra quam fortasse cuperes epistolarum missiculatione, quam tu, nescio quibus indiciis persuasus, iampridem de me concepisti, ineptulis ac ridiculariis quibusdam deliramentis omnino delere videar ac exterminare. ECK ep 36 (1516) quid Dialecticam ineptulus ego coram te doctissimo ac optimo viro, Antistes amplissime, tot laudibus effero? IASPARVS-Iac Erasmus ep 2570 (1531) magis me vrebat quod ille ineptulus in aula Campegiana sparserit in mensis et triuiis me scripsisse tibi, sed te nihil secum ad me rescripsisse. BVDAEVS ep p.344D Mitto tibi ineptulos quosdam uersus ac tuorum dissimillimos. == ep p.391A eo iam uentum esse quorundam istorum inscitia atque rusticitate, ut sacrarum sermocinationum argumenta ... ab liuore et inuidia certatim ducerentur hominum ineptulorum. LAETVS-E Christian p.242 cum nihil isti praeter robur et ineptulam quandam potentiae opinionem venditent. HVTTER loc comm p.1044 Sic nulla est ratio consequentiae, neque ex verbis Christi ullā ratione evinci potest, quod ineptuli illi colligunt.
lex.: PEROTTI ccopiae 84,12 Ab ineptus fit diminutiuum ineptulus, et ineptitudo, et ineptia, quae tam uerborum quam factorum est.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, ineptulus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 17.04.09 23.05.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.