asymetria, -ae, f.
ungleiche Größe: BIANCANI loc math p.7 Nec minus elegans illa altera expositio; Diametrum esse incommensurabilem costae; quod saepe apud Arist. legentibus occurrit, nihil aliud sibi velle, quam Diametrum esse longiorem costa, quam quidem asymetriae huius ignorantiam Plato de legibus dial. 7. non hominum, sed suum, pecorumque appellare non dubitauit. PEXENFELDER appar p.151 Quartum est, primarum qualitatum ... complexio; ex quarum temperatura animantium salus integritasque dependet; quarumque asymetria seu excessu defectuve aut intemperie contigit, ut quibusdam infantibus accresceret barba.
Lexicographica: TLL 0
|