flatuosus

N
L
W

E
X
C
E
R
P
T
A
 
flatuosus, -a, -um
MELANCHTHON op 18 p.30 Idem triangulus potissimum septentrionalis est, quia Iupiter ibi partem dominii tenet, qui foecundus est, et flatuosus, conveniens ventis, qui cientur in septentrione. FLACIVS clav I p.737 Mustum enim cum sit valde flatuosum, et non facile novitate vasis afficiatur. sed potius novum vas ... imbuere suo fervore ac flatuositate possit, ponitur in utres novos tanquam validiores. CALVIN op 6 p.300 Ego vero miror, tam flatuosum hominem non protinus medium crepare. GESNER-C ep med fol.127r (1565) Nec dubito a capite etiam catarrhos in pulmonem descendere: et aliquam lienis flatuosam obtructionem. ARETIVS probl p.472 Loco Fermenti pistores lupulo aliquando utuntur: flatuosus enim est, et massam excitat. GRVTERVS-J bibl p.615 Quis pusillam flatuosis fluctibus credat ratem? BACON org p.253 Flamma non emicat aut generatur, nisi detur aliquid concavi in quo flamma movere possit et ludere; praeterquam in flammis flatuosis pulveris tormentarii, et similibus, ubi compressio et incarceratio flammae auget ejus furorem. SENDIVOGIVS ep p.288 Tertiae rationis sunt materiae distillationem juvantes, nempe gossypium ... Magnesiae flatuosae elevationem cohibens. CARDANO epil 7 dico quod a flatuosibus est abstinedum scilicet fabae.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, flatuosus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 15.09.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.