pronuntiabilis
pronuntiabilis, -e – aussprechbar: – 1) philos.: OMNIBONVS Athanasius opusc p.20 Filium igitur dicis pronuntiabile Verbum. :: Nequaquam. ... ineffabiliter genitum dico Filium cum Patre consistere. FICINO Dionys div nom 2,31,4 Mensura entium est et evum atque super evum et ante evum. Plena quidem in rebus egenis, in plenis autem exuberans; ineffabilis, non pronuntiabilis, super intellectum ... . – 2) Gottes Namen.: ZANCHIVS-H nat p.28 Necessariò igitur sequitur, nomen Dei per se esse pronuntiabile, cùm habeat vocales, à sui initio sibi adiunctas à Deo ipso. PEXENFELDER appar p.861 Jehova, est illud Tetragrammaton, Hebraeis non pronuntiabile. QVENSTEDT theol I p.269 Ergò fuit hoc nomen suā naturā effabile et pronunciabile, quia multoties Prophetis mandatur, ut dicant, "sic dicit Dominus". – 3) sonst: GAFVRIVS pract mus 2,3 Figura est representatio rectae atque ommissae vocis: rectam enim vocem dicimus quae certa est mensura cantabilis seu pronuntiabilis. VANNEVS recan 2,1 Vox autem recta, est quaedam cantabilis uel pronunciabilis uocis mensura notulis contenta. COMENIVS method p.123 Sed ponamus ex tanto hoc numero millesimam tantùm partem bene pronuntiabilem et ad usum idoneam esse.
Lexicographica: TLL (3x, PS.APVL., GLOSS.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, pronuntiabilis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 20.02.08

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.