inexprimibilis
inexprimibilis, -e – unausdrückbar: FABRI-F evagatorium II p.59 Nescio autem quam difficultatem hoc nomen Felix in eorum lingua facit, quia ... aliquotiens oportebat me eis ipsum nomen replicare, et tamen nec exprimere nec scribere poterant, nisi praemisso quodam raro diphtongo et fractis in gutture syllabis, non Felix sed quoddam nomen mihi inexprimibile loco ejus ponebant. LVTHER op 15 p.546 Amici chari, est dulce Euangelium hoc omnibus, qui Christiani sunt, et promittitur illis hic et donatur gaudium et trost inexprimibile. BVLLINGER orig err p.67 non debere quenquam divisionem aut confusionem, ultra verum sensum et voluntatem inexprimibilem et incognoscibilem illam unionem duarum secundum hypostasin unam expresse personae naturarum comminisci.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, inexprimibilis, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 10.09.07 20.05.09 09.04.11

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.