philosomatus
philosomatus, -a, -um – der den Körper schätzt (sc. mehr als die Weisheit): SALVTATI ep 13,12 (1402?) Plato ... huius hereseos studiosos, cum corporalium nature semper intendant, philosophos appellandos esse negat, volens eos appellari non philosophos, sed recto vocabulo philosomatos; ... quasi corporalium amatores. BRVNI Plato Phaedo 68c eum certe non fuisse philosophum, sed philosomatum quendam, hoc est amatorem corporis (gr. ὅτι οὐκ ἄρ ἦν φιλόσοφος ἀλλά τις φιλοσώματος). VALLA-L volup p.254 Vix reperias hanc constantiam in amatoribus virtutum quam videmus in amatore voluptatis et vix in vero philosopho quod in vero philosomato ut omnia consentanea sunt. FILELFO-F ep 4,7 (1440) Is autem Iacobus philosophiae - philosomatus quispiam - studet, ut aiunt. == ep 16,34 (1461) Ignorat enim philosophos homo philosomatus. FICINO comm Phileb p.233 Unde lascivia illa exorta est quae Cyrenaicos, philosomatos non philosophos ut Plato inquit, id est, corporis amatores invasit. == ep 5,22 Cirenaicum Aristippum, non Philosophum, sed Phidolosum et Philosomatum. LANDINO disp Cam 4 p.234 Recte igitur ... Plato ut illos philosophos, sic istos philosomatos appellat. MARVLVS repertorium 1 p.205 Philosomatus, id est corporis amator.
gr.: CELTIS am 4,4,41 Hos non philosophos Plato, sed bene φιλοσωμάτους | Dicit, corporeis dum studeant vitiis. VERMIGLI in I Mos fol.144v Quamobrem illos qui se mortis causa affligunt aut macerant, nimioque dolore ac tristitia conficiunt, non philosophorum nomine dignos esse aiunt, sed qui φιλοσώματοι vel φιλοχρήματοι appellentur.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, philosomatus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 24.05.07 01.10.12 11.05.14

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.