praeparamentum
praeparamentum, -i, n. – Einrichtung, Zurichtung, Vorbereitung: BENVENVTO comm Dante par 15,106-108 ad propositum vult dicere Cacciaguida, quod tempore suo non erant Florentiae illa ornamenta et praeparamenta camerarum quae sunt modo. BRVNI or Strozzi p.734 prime quidem ille artes quibus adolescens summa cum laude exercitatus est, preparamenta quedam fuere ad fortitudinem comparandam. PICCOLOMINI pentalogus p.256 Quod quidem statui ex vestro placito facere, iamque preparamenta nonnulla premisi, ut deputatis vestris postea ostendam. FICINO vita 3,2 Neque vero diffidere debet quisquam nos atque omnia quae circa nos sunt praeparamentis quibusdam posse sibi vendicare coelestia. Nam coelitus haec facta sunt ... et illinc imprimis praeparata sunt ad illa. == Dionys div nom 2,17,3 Siquid vero ex his que diximus preparamentis defuerit (gr. τῆς εἰρημένης ἐπιτηδειότητος). BVCER Rhenanus ep 75 (1518) se nihil exigere praeparamenti. CAPITO in Hos fol.216v Ab eo Abraamo lex aut certe legis praeparamenta incoeperunt. COMENIVS op I p.348 Sed fere fit, ut exspirante aetatis primae fervore ad facultatem suam festinet quisque, praeparamentorum iam oblitus.
Lexicographica: TLL 0; DVCANGE

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, praeparamentum, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 29.11.06 29.12.06 01.10.08 04.09.10

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.