beatificator
beatificator, -oris, m. – der die Glückseligkeit schenkt: ZWINGLI op III fol.221r (1529) quod ipse sensus et argumenti analogia de his cogit intelligere, qui ad hoc praesunt ut beate ac feliciter vivat populus, ut Beatificatores posuerit pro Salvatoribus. BAIVS op p.93 (1566) Nec mirum videri debet, iuxta Augustinum, amorem creatoris non minus diffundi per Spiritum sanctum in cordibus nostris, ..., quam amorem beatificatoris; quia quemadmodum Deus non alia re creator, alia vero beatificator est, sed una et eadem, nempe sua substantia: sic nec est alia creatoris, alia vero beatificatoris dilectio, sed una et eadem. LEYDEKKER hist Ians p.282 Distinctio illa duplicis amoris, naturalis videlicet, quo Deus amatur, ut auctor naturae; et gratuiti, quo Deus amatur, ut beatificator, vana est, et commentitia
Lexicographica: TLL (1x, AVG.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, beatificator, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 01.11.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.