congener
congener, -is – aus demselben Genus stammend, (allg.:) wesensverwandt: BARBARO-H min. coroll 151 Quidam quatuor supradictis duas addidere species phagum et ilicem. Sed toto genere distant, ut cognatae potius quam congeneres habendae sint. ALCIATO embl 50 Altilis allectator anas, et caerula pennis, | Assueta ad dominos ire redire suos, | Congeneres cernens volitare per aera turmas, | Garrit, in illarum se recipitque gregem. LONITZER nat II fol.21v Gesnerus Erinon et Lactorin congeneres esse herbas, non easdem, credit. PORTA magia 1,2 Medicinae quoque haud ignarum magum esse oportet, haec enim huic arti multum congener et simillima est, eamque sub hanc speciem irrepsisse et hominum mentes sic allectasse aiunt, et praesidia multa praestat. IVNIVS-H ad ed. Manutius-P p.1295 (Idem furnus, idem duxit trochus) usurpari posse videtur de consimilibus operibus aut dicendi ratione conformi et congenere, vel etiam de duobus hominibus ingenio similibus aut improbitate paribus. PATRIZI-F panaugia fol.17v At si tertia ignis species, lux et lumen, ibi est, quod et asserimus et probabimus, non tamen vel se ipsam vel sibi congenerem opacat. ORSAEVS Schaunburgias 2,152 Egressae domibus celso super aethere cernunt anates | Congeneres hilari cantu properare catervas. GOMARVS op p.219 nimirum vocem συγγενὴς, cognata, sumi generalius pro congenere seu Israëlitica muliere, quae ex Israele ... genus duceret. JONSTON avib p.96 Sed et avicula Passeribus congener huc referatur, cui rostrum, ut in domesticis, candicat.
Lexicographica: TLL (1x, PLIN. nat.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, congener, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 12.08.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.