fascinator
fascinator, -oris, m. – der verzaubert, behext: FICINO comm conv 6,6 prudentie studiosus, facundus, per omnem vitam philosophans, incantator fascinatorque, potens, veneficus atque sophista. ERASMVS coll 18 Si mihi sunt oculi fascinatores, qui fit, ut non contabescant et ceteri, quos obtueor? FRACASTORO sympath 23 quoniam laus propria laeticiam parit, laeticia autem ut dicimus dilatationem tum cordis, tum et spirituum facit, tum et totius faciei, et praecipue oculorum, unde aditus quodammodo aperitur veneno, quod a fascinatore eiaculatur. GIRALDI-LG hist 1 p.32 Telchines uero fascinatores fuisse ferunt, et maleficos, quod Stygiam aquam animalibus et stirpibus perniciei gratia inspergerent. BEZA tract theol I p.28 Non dubium est quin Deus ... praeter signa visibilia rem ipsam quoque, id est Iesum Christum ... fruendum semper offerat, qua ratione dici potest ac debet ... res ipsa cum signis semper et verè esse coniuncta. Id autem fit non certa quapiam virtute vocabulorum vel syllabarum, sicut magi et fascinatores existimant: neque ullo coniunctionis modo naturali vel locali.
Lexicographica: TLL (spät)

LEMMALISTE GRUPPE: Magie INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, fascinator, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 01.08.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.