confessionista
confessionista, -ae, m. – Anhänger der Ausgburger Konfession, Lutheraner: HOSIVS-St propugn p.43 (1558) Sexta acies est Confessionistarum, qui sunt Confess. August. ... de summa Christianarum rerum. == expr verb fol.85v (1561) Videamus igitur, quod ipsorum Lutheranorum de se mutuum sit iudicium. Confessionistae, quin Lutherani sint, non opinor quemquam inficias iturum. CANISIVS ep 297 (1558) Scriptum pro Catholicis contra Confessionistas quod ad colloquium spectat, nostri a Jngolstadio mittent vna cum alijs quibusdam eodem spectantibus. STAPHYLVS epit sig.P4v (1558) Confessionistarum igitur, qui Aug. Confessionem se dicunt profiteri, sunt factiones tres. In quarum prima rigidi et Stoici Confessionistae ponuntur - Melanthon illos θρασυδείλους appellat - vulgo Illyricani dicuntur. LASCO-I min. op I p.457 (1559) quos interim, quia se doctrinamque suam Augustanae Confessionis nomine atque auctoritate communiunt, pro Episcopali scilicet sua modestia, Hosius Confessionistas vocat. SCHENCK-M Calvin ep 3193 (1560) Scito enim ad 14. Cal. Maii diem eum Melanchthonem suum obiisse, maiore procul dubio nostro qui Zvingiiani dicimur, quam Lutheranorum et confessionistarum, quod dictu mirabile est, luctu. BVLLINGER ep Graub II 408 (1562) ut et vos fiatis confessionistae Augustici. THRETIVS-C Beza ep 779 (1570) de illa compilatione ex diversis istis tribus confessionibus, quam valde inviti Confessionistis concedere sumus coacti propter bonum pacis. TORRENTIVS ep 631 (1589) Ferunt etiam Poloniae regem ipsis infestum esse, et ni fallor brevi videbimus aliqua ingentis inter hos eos que qui confessionistae vocantur odii signa quod ecclesiae catholicae proderit plurimum. BELLARMINO apol p.134 plurimi quoque sunt ad Occidentem, et Septentrionem Hussitae, Lutherani, Zuingliani, [Anabaptistae,] Confessionistae, Calviniani, Ariani quoque et Samosateni. Si hos omnes pro suis Rex agnoscit, rectè gloriatur, sectam suam ita propagatam, ut mediam prope partem Christiani Orbis obtineat.

LEMMALISTE GRUPPE: eccl. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, confessionista, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 17.07.06 31.07.17

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.