uisorius
uisorius, -a, -um – optisch, Seh-: – 1) spiritus uisorius: SVAREZ anim 7,4,1 Aiunt enim quidam oculum nihil recipere, secundum Platonem, sed emittere tantum spiritum visorium, lucidum, et per illum alterare medium. == anim 7,5,8 Ex quo constat spiritus visorios procedere per hos nervos usque ad pupillam oculi, et ibi formari visionem. KEPLER harm p.214 ut et linguae et cutis membranulae frigus et saporem, narium spiritus odorem perceperint, spiritus auditorii eius sonitu perstrepant, visorii eius luce colluceant. – 2) neruus uisorius, Sehnerv: SVAREZ anim 7,5,7 quod virtus videndi dimanat a cerebro ad oculos per duos nervos, qui dicuntur nervi optici seu visorii, quorum unus oritur a parte dextra cerebri, alius a sinistra, tamen coniunguntur paulatim procedentes. REGIVS-H phys p.227 cerebri, unde nervi visorii originem ducunt. BLANCKAERT lex med p.492 opticvs nervvs sive visorius, qui in fundo oculi explicitus et retina dictus, excipit radios lucis. – 3) instrumentum uisorium, Teleskop: BEECKMAN diar III p.254 Tota enim Luna videtur distincte, item maculae ejus, toti montes, totae urbes, totae domus, toatae fenestrae, litterae, et tandem pulicum crines per instrumentum visorium. – 4) uitrum uisorium, u.ä., Linse: SCHALLER Schickard ep 264 nuper ille nigra vitra visoria sive perspicilla Venetijs accepit, quibus in corpus Solare illaesis oculis videre et ibi maculas observare possumus. REGIVS-H phys p.222 eo modo quo imagines rerum visibilium per longissima spacia ope globulorum visoriorum, qui intermedii sunt, in charta vel oculo pinguntur. – 5) radius uisorius u. ä., Sichtlinie: GALILEI nunc fol.12v nemini mirum esse debet, quod radio visorio illos abradenti secundum aequabilem lineam minimeque anfractuosam sese offerant. SCHICKARD ep 361 ducere ex uno certo puncto ... lineas visorias ad singula loca, quae in circuitu ... spectare potes. PEXENFELDER appar p.456 Est autem Radius - quem Visorium vocant - linea lucida vel colorata, e centro rei visae in videntem oculum protensa. HVYGENS-Chr diop p.7 Verum ad hanc sinuum proportionem nequaquam attendit Snellius et usque adeo ab apparente imagine rem omnem pendere existimavit, ut etiam in radio perpendiculari ... effectum refractionis, seu, ut falso opinatur, decurtationem radij visorij agnoscat. – 6) angulus uisorius, Gesichtswinkel: GALILEI nunc 4 p.75 angulus enim visorius, non a primario Stellae corpusculo, sed a late circumfuso splendore, terminatur. HVYGENS-Chr diop p.451 Quaenam sit amplitudo anguli visorij seu spatij quod uno intuitu exhibet telescopium ex convexa et cava lente constructum.
Lexicographica: GEORGES 0 (visorium subst.)

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, uisorius, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 01.02.06

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.