consuetudinarius
consuetudinarius, -a, -um – 1) aus Gewohnheit geschehend, gewohnheitsmäßig: BARBARO-H min. Gilbertus princ 6,68 p.1267A Nihil enim aliud uidetur esse positus quam uel naturalis partium substantiae digestio ... uel naturalis quidem nequaquam, sed ex frequenti quodam et consuetudinario naturae motu nata collocatio, cuiusmodi sunt recubitus atque sessus (LIBER sex princ 6,68 motu consueto). WERBŐCZY trip prol 12,3 Quod si in omnibus sit paritas, tunc si sumus in materia consuetudinaria, debet attendi simile consuetudinis. – 2) ius consuetudinarium, u.ä., Gewohnheitsrecht: BERNARDVS COM luc (executio contra damnatos) p. 46 quod in hoc conuenit lex diuina, canonica, ciuilis, et consuetudinaria. BESOL thes p.272 Iure Saxonico consuetudinario bona vacantia pertinent ad iudicem illum, qui supremam Iuris dictionem habet. LEIBNIZ ep II-1 16 Ut in compendium redigatur totum nostrum Jus publicum, recte observas ad solas leges scriptas non esse respiciendum: plaeraque sane constant jure consuetudinario. SCHVLORDNUNG Hungar 43 (1667) Ius Patrium, id est consvetudinarium Regni Hungariae, nempe decretum Generale quod vocamus Tripartitum.

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, consuetudinarius, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 04.10.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.