semicolon, -i, n.
Semikolon, Strichpunkt: MASEN pal or p.155 Signa vero illis distinguendis fere adhibent diversa; ut inciso tale (,) quod comma appellant: membro tale (:) quod colon dicitur, cui tamen semicolon hoc signo (;) substituitur, si verbo eodem, cum vicina periodi parte, ad sensum absolvendum utatur: imo solo clauditur commate, si incisa in periodo desint. Periodus (p.156) vero puncto (.) absolvitur, maiusculā consequente literā si a proxima periodo eius sententia non pendeat; sin autem, minusculā. Hic igitur signorum distinguentium ordo est. Comma distinguit in periodo incisa, vel cum haec desunt, ad membra etiam transfertur: Semicolon membra minus perfecta, perfectiora colon, (ideoque in oppositis membris eius usus praecipuus est) punctum claudit periodum.
Lexicographica: GEORGES 0
|