Sparta
Sparta (sp-), -ae, f. – Sparta: – 1) im Sprichwort: ERASMVS ad 2,5,1 Spartam nactus es, hanc orna. == inst princ 10,5 Et Laconicum illud prouerbium dignum mihi uidetur, quod omnium Principum insignibus adscribatur: Σπάρταν ἔλαχες ταύτην κόσμει, hoc est, Spartam sortitus es, hanc orna (Plutarch, De tranquillitate animi, p.472D). coll 29 Verba Agamemnonis ad Menelaum sunt apud Euripidem: Spartam nactus es, hancce guberna (frg. 723). HARVEY-Ga natal sig. Biv (Apostrophe ... ad omnes ... philosophiae... professores vt artibus ex P. Rami instituto perficiendis operam dare velint) Spartam estis nacti: Spartam exornate colendo. saepe.
2) übertragen auf verschiedene Lebenssituationen, Amt, Aufgabe: – a) ornare, exornare: ERASMVS coll 29 sed quando nullum vitae genus omnibus caret incommodis, hanc Spartam, quae contigit, orno. MANVTIVS ep sel 6 Interim, quoniam hanc Spartam, quae obtigit, deserere sine ignaviae suspicione non possumus, tueamur eam atque etiam, si fieri potest, ornemus (1536). PLANTIN ep 478 Nam ego certe tua fretus prudentia et auctoritate, quippe cujus saepius libris ad eam rem incitatus fui, ut (et ed.) alacri animo istam spartam exornem, quodammodo rapi videor (1573). HARVEY-Ga disc graec 2 Verum Spartam ego cum nactus sim, ornare eam fortassis accuratius, vosque ad studium Spartanae, Atticaeque linguae, cuius mihi explicandae delegata prouincia est, circumcisis ambagibus istis atque parergis, debeo cohortari (1581). ACADEMIA Gust 1632,15 Sentio, quod dico, Mancell, Vir Reverende, | Ornes, quam Spartam nactus, ut usque tuam. | Clarus nunc audis Doctor, Verbique Minister, | Fungaris fide munere utroque, vide. – b) verschiedene Verben: SALVTATI inv Lusc p.4 Dimittamus, ergo, Luschum nostrum, et cum illo, quisquis fuerit, qui Spartam hanc, ut Graecum proverbium habet, susceperit, contendamus. BRVNO imag compos p.230 Primo Officium, Munus, Provincia, Sparta, Partes, ... . HVYGENS-Con ep 448 (1629) Ecce vero, mi Goli, spartam apprime te dignam, mox ut magni Snelli nostri ... cathedram occupaveris. GRVTERVS-J Huygens-Con ep 848 (1633) Hinc fluctuantem me fastidiosae spartae putidus fulgor versat. WHEAR leg hist sig.¶4r cuius sola munificentia in immensum iuventutis academicae bonum hanc Spartam instutuit, et mihi ornandam demandavit. ADAM vitae IV p.763 Hanc Spartam ad finem usque vitae cum laude gessit. ARREBO ep 7 nisi forte heic vellem obitum viri desideratissimi Beatae memoriae Magistri Petri Hiennij fratris et hospitis mej suavissimi defunctam qvam ambivi spartam commemorare (1625). ACADEMIA Gust 1633,36 Perge, et susceptam Spartam defende per aevum. FLEMING carm p.64 Sic Spartae tua damna taediosae | ferventisque molestias lycei | iucundo tibi discutis cachinno (vor 1640). KALDENBACH lyr p.138 Quid memorem sacrae | Promissa spartae (1651). WIDL carm p.268 Macte felici decorate Sparta (1674). MORHOF poem p.429 Sparta Tibi duplex: Doctor Sponsusque vocaris (1697).
Lexicographica: GEORGES*

Vgl. Helander 2004

LEMMALISTE INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, Sparta, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 17.04.05

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.