Mahumetismus, Mahometismus, Macometismus
Mahumetismus (-hom-, Macom-), -i, m. – Islam: SERVETVS trin err p.57 (1531) Scandalizantur quidam, quia Christum prophetam voco, nam postquam ipsi non habent hanc consuetudinem, videtur eis Iudaismus aut Mahometismus si Christus propheta dicatur: nec curant ipsi, si scriptura et antiquiores prophetam eum appellent. LVTHER op 40,3 p.359 (1535) Ergo Papatus, Mahometismus, Iudaismus, Monachismus et quicquid simile est, ... simpliciter est coram Deo idololataria. WITZEL Rhenanus ep 358 (1542) Imminet Europae Mahumetismus, in acediae poenam contempta veritas ac profligata iustitia ultionem capient a nostris hominibus. BRENZ in Rom p.481 Aut enim conatur, ut doctrinam de iis è medio prorsus tollat, id quod in Ethnicismo, Thalmudismo, et Mahumetismo factum est. BEZA tract theol III p.135 (1579) Bonifacium verò tertium habent istius tyrannidis, aut, ut ipsius Gregorii Magni verbis utar, Antichristianismi caput, adeò ut Mahumetismum Papismus Romanus annis duntaxat sedecim ad summum antegrediatur. RISEBERG Turc p.12 Religio Turcorum ... Mahometismus a Mahometo appellatur. CAMPANELLA ep 28 p.147 (1600) specialiter declarando antichristianismi septem capita sunt, gentilismus, iudaismus, graecismus, pharisaeismus, macometismus - loquor de religione - macchiavellismus et peripateticismus. CLVVERVS hist p.352 Dum ita gliscentibus Christianorum vitiis propagatur Mahumetismus, Germaniae quibusdam populis melior Dei notitia coepit illucescere. PEXENFELDER appar p.897 (tit) Mahometismus.
Lexicographica: GEORGES 0

LEMMALISTE GRUPPE: moham. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, Mahumetismus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 10.10.04 22.11.09 10.12.09

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.