perpetuus
perpetuus, -a, -um – 1) ununterbrochen: PICO-G ep 10 in quibus libris Hebraicis iam perpetuam hebdomadam assiduus fui dies et noctes, uta ut pene me exoculauerint. PIRCKHEIMER pod p.117 quod stultus ego a stultis persuasus medicis perpetuum septennium frustra ab omni vini abstinuerim usu. – 2) stilus perpetuus: – a) normaler Stil: MVTIVS-M triumph fol.6v Splendescunt post Eunum liguritorem et Zoilum semiuirum paschales uersus Ausonii, et post centonem pia uota matutinae precationis. Vtinam nobilissimum ingenium et perpetuum stilum ad haec tantum conuertisset! GAGVIN ep II p.59 Codices de Bessarionis pro Platone defensione ad me missos cum meo volumine contuli. Tui dimidiati sunt et totius operis vix dimidium habent, nec eodem stilo nec perpetuo, sed truncato et manco abbreviati sunt. ECK prim fol.lxixv non amplius prosequor hystoriam, quid postea Roma. Pontifices a. D. C. L. annis fecerint, ne perpetuo stylo hystoriae, lectoris delicatum stomachum nausea afficiam. STAPLETON op IV p.240 Sic Paulus ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, ad Thessalonicenses, stylo perpetuo scribit. SALMERO comm XV p.654 Sed hoc interesse inter hanc, et reliquas, quòd alias epistolas suis verbis, et perpetuo stylo conscripserit Paulus, hanc autem non suo stylo, aut suo sermone, sed B. Lucae, vel Clementis discipuli B. Petri phrasi exornaverit: ita ut sensus sint ipsius Pauli, at verba, et sermonis character alterutrius illorum. EPISCOPIVS op p.15 Nam id nullo modo convenit, nec cum perpetuo Scripturae stylo, nec cum ratione recta. Non convenit cum perpetuo Scripturae stylo: quia Scriptura passim ad iustificationem sive remissionem peccatorum consequendum ... requirit ... veram ac vivam fidem in Iesum Christum. == op p.324 (1625) Dixit Apostolus quod nulli non notum erat, quod ratione palpabili nitebatur, et perpetuo Scripturae stylo erat consentaneum. – b) Prosa (?): SAMBVCVS praef Ian Pan poem p.311 (1549) Multa scripsit, meditatus est plura, numeris et perpetuo stilo. LOTICHIVS-IP bibl poet IV p.28 Si Ianus Pannonius Latine peroraret, Romae: si Graece, ipsis Athenis natum dixisses: in vtroque scribendi genere vir admodum excellens, et ob perpetuum stylum immortalis.

Mit Beitrag von Neven Jovanović.

LEMMALISTE GRUPPE: dub. INDEX INVERSVS
Dieser Eintrag kann wie folgt zitiert werden: / This entry can be quoted as follows:
J. Ramminger, perpetuus, in ders., Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700,
Johann Ramminger, Neulateinische Wortliste. Ein Wörterbuch des Lateinischen von Petrarca bis 1700 (NLW)
Startseite: www.neulatein.de/neulateinische_wortliste.htm
bearbeitet: 19.04.04 21.05.06 10.01.12

Bitte beachten Sie die Nutzungsbedingungen im Impressum.